monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 7
Unde repente et contra opinionem omnium Ierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu, nostro parumper usa est hospitio: cuius societatis recordans, videor mihi adhuc videre quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus? et veluti quamdam famem satiare desiderans, per Prophetas, Evangelia, Psalmosque currebat: quaestiones et proponens, et solutas recondens in scriniolo pectoris sui. Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam, addebat dolorem ; et quasi oleum flammae adiiciens , maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries: cur singulae tribus in aliis atque aliis locis varie iungerentur: quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit , ut nullus propemodum Prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit; respondi ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Revolvens ergo librum, pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium Mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus, pervenit usque ad fluenta Iordanis . Cumque causas quaereret et rationes singularum , in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urgere, et quasi non mihi liceret nescire, quod nescio, expostulare, ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiuscemodi disputatiunculae pollicerer, quod usque in praesens tempus, ut nunc intelligo, Domini voluntate dilatum, reddetur memoriae illius: ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus, per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.